ANTERIOR 13-26 SIGUIENTE

Vt tamen hanc animī nūbem dolor ipse remōuit,
et tandem sēnsūs convaluēre meī,
adloquor extrēmum maestōs abitūrus amīcōs
quī modo dē multīs ūnus et alter erant.
Vxor amāns flentem flēns ācrius ipsa tenēbat,
imbre per indīgnās usque cadente genās.
Nāta procul Libycīs aberat dīuērsa sub ōrīs,
nec poterat fātī certior esse meī.
Quōcumque aspicerēs lūctūs gemitūsque sonābant,
fōrmaque nōn tacitī fūneris intus erat.
Fēmina uirque meō puerī quoque fūnere maerent,
inque domō lacrimās angulus omnis habet.
Sī licet exemplīs in paruīs grandibus ūtī,
haec faciēs Troiae cum caperētur erat.
        
Vt ta-me-|n_han-c_a-ni-|mī nū-|be(m) x do-lo-|r_ip-se re-|mō-uit,
et tan-|de(m) sēn-|sūs x con-|va-lu-ē-|re me-ī,
ad-lo-quo|-r_ex-trē-|mu(m) x maes-|-s_a-bi-|tū-ru-s_a-|-cōs
quī mo-do | dē mul-|tīs x ū-|nu-s_e-t_al-|te-r_e-rant.
Vx_o-r_a-|māns flen-|te(m) x flēn-|s_ā-cri-u-|s_ip-sa te-|nē-bat,
i(m)-bre pe-|r_in-dīg-|nās x us-|que ca-den-|te ge-nās.
-ta pro-|cul Li-by-|cī-s_a-be-|rat x -|uēr-sa su-|b_ō-rīs,
nec po-te-|rat fā-|tī x cer-|ti-o-r_es-|se me-ī.
Quō-cu(m)-|qu(e)_as-pi-ce-|rēs x lūc-|tūs ge-mi-|tūs-que so-|nā-bant,
fōr-ma-que | nōn ta-ci-|tī x -|ne-ri-s_in-|tu-s_e-rat.
-mi-na | uir-que me- x pu-e-|rī quo-que | fū-ne-re | mae-rent,
in-que do-|mō la-cri-|mās x an-|gu-lu-s_o(m)-|ni-s_ha-bet.
li-ce-|t_ex_e(m)-|plīs x in | par-uīs | gran-di-bu-|s_ū-,
haec fa-ci-|ēs Troi-|iae x cu(m) | ca-pe--|tu-r_e-rat.
ANTERIOR ÍNDICE
SIGUIENTE