català | castellano | english | français | italiano

 

Inicio

Programa

Resúmenes

Participantes

La construcción de un objeto historiográfico

Bibliografía

Próximas citas

Publicaciones

Documentos

Información
de interés

Enlaces

Contacto

Documentos

 

Dos documents sobre menjar del monestir de Sant Joan de les Abadesses al darrer quart del segle XII.

1176, novembre, 14
ACA, Cancelleria, perg. Alfons I, carp. 46, nº 228

Quia ex providentia prelatorum et obedientia subdictorum karitas Sancte Matris Ecclesie multiplicibus semper incrementis augetur, ea propter, ego Pontius, Dei dignatione Dertosensis episcopus et abbas Sancti Ihoannis, volens, Deo protegente, necessitatibus fratrum eiusdem ecclesie Sancti Iohannis providere, constituimus et perpetuo statuimus ut singulis secundis et quartis feriis et sabbatis, a Pascha usque mediante augusto, habeat unusquisque fratrum IIIIor ova; a mediante augusto usque ad kalendas november, habeat unusquisque fratrum in secundis et quartis feriis et sabbatis IIIIor cepas. Et istis predictis singulis diebus donetur pro piperata untia una piperis et pro condimento libra una sagiminis. A kalendas november usque ad LXX, habeant predicti fratres, in secundis et quartis feriis et sabbatis, fabas et libram sagiminis et caseus qui crudus dari solitus erat coquatur cum predictis ovis vel cepis vel fabis. In sextis autem feriis, sint fratres contenti solis fabis tantummodo cum oleo. Ad predictum igitur servitium faciendum, habeat semper prepositus totum capellanivum Sancti Petri de Montgron cum suo manso et totum capellanivum Sancti Bartholomei de Lades et totum capellanivum Sancti Iuliani de Vallefecunda et mansum Petri de Rourebel. Quas tres ecclesias gravibus laboribus et maximis ac propriis expensis Deo annuente Sancto Ihoanni recuperavimus atque adquisivimus. Stabilimentum vero clericorum predictarum trium ecclesiarum et albergas atque servitia eorundem clericorum et vinum de Lades et de Vallefecunda et vinum de manso de Rourebel retinemus nobis et successoribus nostris scilicet abbatibus. Quicumque ex nostris sive clericorum sive laicorum contra hoc decreta et comune stabilimentum clam sive palam venire presumpserit, auctoritate Patris et Filii et Spiritus Sancti et apostolorum Petri et Pauli et nostra, iuditio Sancti Spiritus perpetuo anathemati tradimus quousque digne satisfatiat. Statutum est hoc decretum sive stabilimentum XVIII kalendas december anno Mº. Cº. LXXº. VIIº. Dominice Incarnationis.

Poncius Dei dignacione Dertusensis espiscopus et abbas Sancti Ihoannis S+.

Sig+num Poncius prioris. Sig+num Arnalli de Curcavel; Sig+num Petri militis de Malanno; Sig+num Guillelmi de Talamancha prepositus; Sig+num Berengarii chamerarii; Sig+num Arnalli de Folgos; Sig+num Petri Christiani; Sig+num Bernardi helemosinarii; Sig+num Raimundi de Tagamanent; Sig+num Donucii Sancti Michaelis; Guillelmus de Modio ss.; Sig+num Arnalli sacriste; Sig+num Raimundi de Solario; Sig+num Guillelmi de Castro Novo; Sig+num Andree; Sig+num Petri de Aquaca; Sig+num Guillelmi de Serrocha; Sig+num Andree; Sig+num Petri de Devesa; Sig+num Petri de Sancto Saturnio; Sig+num Raimundi de Curul; Sig+num Raimundi de Angles; Sig+num Jordanis cellerarii.


1184, febrer, 27
ACA, cancelleria, pergamins d’Alfons I, carp. 49, núm. 379.

Anno Dominice Incarnationis Mº Cº LXXXº IIIIº, veniens domnus Pontius, Dei dignatione Dertusensis episcopus et abbatis sancti Iohannis, pleno capitulo Sancti Iohannis et cum comuni consensu omnium fratrum et canonicorum, talem fecit perpetuam ordinationem, ut ab hodierna die et deinceps in ecclesia Sancti Iohannis sit unus ex canonicis fratribus regularibus qui sit piatarius et habeat capellanivum Sancti Iuliani de Vallefecunda et Sancti Bartholomei de Lazes ac Sancti Petri de Mogroni cum suo manso atque mansum Petri de Rourebel, ita sicut in kartis continetur a iamdicto episcopo et conventu quondam factis, de quibus fatiet predictus piatarius consueta servitia suis fratribus cunctis diebus et festis, sicut in predictis instrumentis est ordinatum. Preterea supra comeratus episcopus et abbas Sancti Iohaniis omnisque eiusdem ecclesie conventus constituerunt ut prephatus piatarius semper donet caseum quem cellerarius solebat dare in supradictis diebus et festivitatibus, exceptis ebdomadibus Pasche et Pentecostes Sanctique Iohannis Babtiste, in quibus tribus cellerarius serviet fratribus et omnibus aliis de ovis vel de caseo. Et si evenerit festivitas sancti Iohannis Babtiste, que celebratur VIII kalendas iulii, et festivitas sancti Stephani que celebratur VII kalendas ianuarii, et festivitas sancti Iohannis apostoli et evangeliste, que celebratur VI kalendas ianuarii, et festivitates Omnium Sanctorum et Dedicationis in VIª feria vel in sabbato, serviet cellerarius de omnibus, sicut diffinitum est in predicits instrumentis. Ad servitium autem supradictorum caseorum faciendum, damus predicto piatario omnem caseum qui exit Sancto Iohanni de omni suo honore, excepto de propriis nostris ovibus, et damus ei medietatem de omnibus caseis omnium nostrarum vaccarum, sed vaccas et vitulos nobis retinemus. Et insuper damus ei ad predictum caseum ipsum ioanaticum qui exit nobis de Sancto Salvatore et de Ullina et de Segories ac de tota valle Sancti Iohannis et de Vallefecunda et de Vidran et IIIIor migeras ordei de locen de Sorrocha et ioanaticum de Aguaza et XII migeras ordei nostri de moltura; et sic fiunt L migere de ordeo et X de frumento de XXX de civada. Predictus autem piatarius, quando serviet ipsis cuncits diebus qui continentur in supradictis instrumentis de ovis et caseis et cepis et fabis, pipere vel sagimine vel oleo [vel oleo interlineat] non serviet nisi clericis et canonicis et laicis qui habent ibi certam prebendam panis frumenti et familie abbatis et sutori et pellipario et sartori et ostalario aut nisi forte cum abbate vel cum aliquibus ex fratribus regularibus aliquis extraneus supervenerit, quibus dabit una die tantum. De aliis vero remanentibus vel supervenientibus habeat curam cellerarius et provideat eis. Insuper prephato damus piatario omni tempore duos panes ordeaceos de cellerario ad suum hominem. Singulis vero annis, cum piatarius emerit cepas rotundas ad fatiedum supradictum servitium, prepositus vel cellerarius fatiat sibi tradi tot asinos de tragino qui sufficiant ad omnes cepas adducendas et ipse piatarius dabit tunc cibaria asinis et panem hominibus . Annona vero sua et ova et caseos et cetera ad hoc servitium sibi necessaria fatiat piatarius adducere sua cura et propriis expensis. Si quis vero contra hanc kartam nostre institutionis ad irrumpendum venerit, facere non valeat sed in perpetuo firma persistat et insuper ex auctoritate Patris et Filii et Spiritus Sancti et beatorum apostolorum Petri et Pauli et nostra anathematis vinculo feriatur.

Actum est hoc VIº kalendas februarii.

Poncius Dei dignacione Dertusensis episcopus et abbatis Sancti Ihoannis s+.

A. Prior subscribo; Sig+num Berengarii chamerarii; Sig+num Arnalli sacriste; Sig+num Raimundi de Tagamanent; Sig+num Donucii; Sig+num Bernardi helemosinarii; Sig+num R. di Gaudatli; Petrus de Solario sig+num; Sig+num Andree; Sig+num Raimundi de Urgello sig+num Raimundi de Angles.

Petrus sacerdos et canonicus qui hanc kartam scripsit cum litteris suprascriptis in XIIIma littera, die et anno + quo supra.


[s.a.] desembre 31

Inventari. Relació de béns existents en una casa d’Arraona, al peu del castell.

A. ACA, Cancelleria, pergs. Extrainventari, carp. 360, núm. 3270 (olim 2 arm. Barcelona, sac L, núm. 743), 125 x 75 mm. Regular estat de conservació a causa de la tinta molt esvanida en diferents parts del pergamí.

Document opistògraf.

Hec [est][1] breve de I casa de Raona, qui est ad pede de castell. Laxavi ibi portadores[2] III, cofinos V et escudeles VII, et enaps III et canada I, et estora I et mapes I, et sarias III et ataud I, et pastera I et sedaz I, et barutel I et selons et olas VIII, novos, et palas II[3] et pugnera I, et cinta I et alcurcin I, et dentals III et arca I cum seraia I obtima, et cantars II et gurgines III novos, et podal I et senaies II, et travas II et sac I boraceien, et boraz I et grabes[4] III de lin, et cantar I plen de vinagre et culers III, et gradal I et destral I, et exada I et coltels II et fe[rro] de fog, et podadora I et exol I, et [...]dora[5] I et tribans II, et falces III et sotsela I feltre, et peses I et alamud I.

Laxavit in castael cub I et tona I obtima, et baril I plen de vin et pavons XVIIII.

Blad qui venit de Ausona in via, quarteras VII forment; et in alia vice, emina I; in alia vice, quarteras VII et certters[6] II; in alia vice, mugs III, quartera I rasa forment; in alia vice, mugs VII ordei; in alia vice, mugs V, quartera rasa[7]. Canviarem in Palomar, quarteras XV ordei, espelta V quarteras, castainne mug I.

Facta ista carta dote vel donatione, II kalendas ianuarii[8].

***

[1] Manca.
[2] t corregeix d.
[3] Segueix et muse ratllat.
[4] r interlineada; potser en lloc de garbes.
[5] Espai d’aprox. 4 lletres il·legible a causa de la tinta esvanida.
[6] Probablement en lloc de sesters.
[7] sara al text.
[8] El text segueix al dors en 5 línies més, escrites per una altra mà i il·legibles.


Vivienda rural y niveles de vida en el entorno de Barcelona a fines de la Edad Media
Pere Benito i Monclús
Universitat de Lleida


Más documentos

© 2008 Universitat de València