1.- Necesse est [sit alterum de duobus, [ut [aut sensus omnino omnes mors auferat aut in alium quendam locum ex his locis morte migretur.

2.- Socratem opinor in ironia longe omnibus praestitisse.

3.- Prusias Romanis legatis dixit eos Hannibalis domum facile invenire posse.

4.- Hoc uno praestamus vel maxime feris, quod colloquimur inter nos et quod exprimere dicendo sensa possumus

5.- Fieri potest, ut recte quis sentiat et id, quod sentit, polite eloqui non possit.

6.- Philippus rex Aristotelem Alexandro filio doctorem dedit, a quo ille et agendi acciperet praecepta et loquendi.

7.- Ea liberalitate utamur, quae prosit amicis, noceat nemini.

8. Legum idcirco omnes servi sumus, ut liberi esse possimus

9.- Animalia quaedam, ne inveniri possit, vestigia sua circum ipsum cubile confundunt.

10.- Ab initio res quemadmodum gesta sit, vobis exponemus, quo facilius cognoscere possitis.

11.- Totae res rusticae eius modi sunt, ut eas non ratio neque labor, sed res incertissima, venti tempestatesque moderentur.

12.- Cum solitudo et vita sine amicis insidiarum et metus plena sit, ratio ipsa monet amicitias comparare.

13.- Ager, cum multos annos quievit, ,uberiores afferre fruges solet. 

14.- Dum inter homines sumus, colamus humanitatem.

15.- Si possent homines facere sibi sortem nascendi, nemo esset humilis, nemo egenus; sed natura nos regit.

16.- Paupertas si malum est, mendicus esse beatus nemo potest, quamvis sit sapiens.

17.- Ubi primum adolevit Iugurtha non se luxui neque inertiae corrumpendum dedit, sed equitare, iaculari, cursu cum aequalibus contendere; et cum omnes gloria anteiret, omnibus tamen carus erat; plurimum facere, et minimum ipse de se loqui.

18.- Imusne sessum?

19.- Pleraque dictu quam factu sunt faciliora.